Tag Archives: Catholic

Sancti Laurentii Iustiniani

Nonis Septembris. Luna duodeuicesima. Sancti Laurentii Iustiniani, primi Patriarchae Venetiarum et confessoris; quem, doctrina et supernis diuinae sapientiae charismatibus copiosissime repletum, Alexander Octauus, Pontifex Maximus, in Sanctorum numerum retulit. Ipse pontificalem Cathedram hac die inuitus ascendit, et sexto Idus Ianuarii obdormiuit in Domino.